carmina libraria Felix Hemmerlin, opuscula et tractatus

Testo base di riferimento: Argentorati, Husner, 1497


Ad reverendissimum in Christo patrem illustrissimum dominum Hermannum Coloniae Agrippinae Archiantistitem sacri romani imperii principem electorem

 

Venerat in mentem dudum illustrissime princeps

      Velle tuum totum me dare in obsequium.

Haec voluisse pudet, sed multa negotia partim

      Ne partim et longe praepediere viae.

5

Vnde etiam inceptum tenui calamum auspiciumque

      Hactenus et siluit musula nostra diu.

At tandem mecum miser ah tam principi honesto et

      Illustri. Ignotum num pudet esse viro?

Hinc tentanda fuit via qua dignarer amore

10

      Quaque sacro fruerer principis alloquio.

Incideram interea dum forte opus atque libellos

      Felicis nostri scriptaque malleoli.

Continuo excussum certe haec sunt principe docto

      Atque Agrippino praesule digna legi.

15

Auctor enim illorum Germanis natus in oris,

      Germanis merito praesul cumque leget.

Inveniet quia nam ludosque salesque modestos

      Mordacesque iocos vafraque dicta viri.

Dicacem offendet lector cynicumque magistrum,

20

      Quique hostes lacerat mordicus usque suos.

Vnde et iure suo poterit dici ille Cicada

      Quae semel ut tacta est murmura longa canit.

Temporis ille sui carpit variosque reprendit

      Indecoros actus, scandala multa notans.

25

Ipse stilus scripti quamvis levis atque humilis sit

      Haec satis incudi traditus eloquii.

Plautino quamvis redolet minus ille nidore,

      Est tamen et salibus plenior atque iocis.

Quae tibi scripta quidem princeps clarissime praesul

30

      Magnifice exhibeo, dedico et illa tibi.

Et si quando vacet nostros percurre libellos

      Atque manu volvas illa vel illa sacra

Comperies (quamvis vultu gravis atque severo

      Sis pater) ut risum vi retinere queas.